monumenta.ch > Plinius > sectio 273

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 273
{CXIV} Miror equidem Aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non sprevit.